Bibliografia

TEXT OF EXAMPLE

Benedìctus Dòminus Deus Israel,
quia visitàvit et fecit redemptiònem plebis suae;
et erèxit cornu salùtis nobis,
in domo Dàvid pùeri sui:
sicut locùtus est per os sanctòrum,
qui a saeculo sunt prophetàrum eius;
salùtem ex inimìcis nòstris,
et de manu òmnium, qui odèrunt nos:
ad facièndam misericòrdiam cum pàtribus nostris,
et memoràri testamènti sui sancti;
iusiuràndum, quod iuràvit ad Abraham, patrem nostrum,
datùrum se nobis,
ut sine timòre, de manu inimicòrum nostròrum liberàti,
serviàmus illi,
in sanctitàte et iustìtia coram ipso,
òmnibus dièbus nostris.
Et tu, puer, prophèta Altìssimi vocàberis,
praeìbis enim ante fàciem Dòmini paràre vias eius
ad dandam scièntiam salùtis plebi eius,
in remissiònem peccatòrum eorum,
per vìscera misericòrdiae Dei nostri,
in quìbus visitàvit nos Òriens ex alto:
illuminàre his qui in tènebris et in umbra mortis sèdent,
ad dirigèndos pedes nostros in viam pacis.